LVIII. AN PVNIANTVR APVD INFEROS ANIMAE.
[1] Omnis ergo anima penes inferos? inquis. Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria: habes pauperem et diuitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam oportune in clausula reddam. [2] Cur enim non putes animam et puniri et foueri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia saluum debet esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio ut consortis operarum atque mercedum. [3] Quid ergo fiet in tempore isto? Dormiemus? At enim animae nec in uiuentibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil uis agi illic, quo uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas iudicium an incipi? Praecipitari an praeministrari? Iam uero quam iniquissimum otium apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est et innocentibus nondum! Quid amplius uis esse post, mortem confusa spe et incerta expectatione ludentem an uitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? [4] Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile ira taedio plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtiuum sibi anima gaudium exquirit et a corporis tunc importuna societate secedit? [5] Mentior, si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consueuit. Respice ad Mucii animam, cum dexteram suam ignibus soluit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuuentutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo nouit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si uelit dolet et laesa si uelit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in uita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? [6] Sed nec omnia opera [optima] cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas uoluntates censura diuina persequitur. Qui uiderit ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. Ergo uel propter haec congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri, quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et beniuolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. [7] Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando inuita, prior tamen tractat quod per corpus actura est; nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. [8] In summa, cum carcerem illum, quem euangelium demonstrat, inferos intellegimus et nouissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salua resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime commendauit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. [9] Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus; enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere.
