• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De anima De Anima

VIII.

[1] Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere censu, quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. [2] Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloria, dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia. [3] Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? Quanto ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus leuissima mobilitate circumfert! [4] Ceterum etsi inuisibilis anima, et pro condicione corporis sui et proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis; aquilae ita sustinent, ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius auerterit. [5] Est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit, quia non ex aequo uis ualet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus inuisibile carni, si forte, spiritui uero uisibile est. Sic Iohannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Anima
Translations of this Work
A Treatise on the Soul Compare
De l'âme Compare
Über die Seele. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy