XIII
[1] 'Caro facta est anima ut anima ostenderetur.' numquid ergo et caro anima facta est ut caro manifestaretur? si caro anima est, iam non anima est sed caro: si anima caro est, iam non caro est sed anima. ubi ergo caro, et ubi anima, si alterutro alterutrum facta sunt, immo si neutrum sunt dum alterutro alterutrum fiunt? certe perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus et animam significantes carnem interpretemur. [2] omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. fides nominum salus est proprietatum. etiam cum demutantur qualitates accipiunt vocabulorum possessiones. verbi gratia, argilla excocta testae vocabulum suscipit, nec communicat cum vocabulo pristini generis quia nec cum ipso genere. [3] proinde et anima Christi caro facta non potest non id esse quod facta est et id non esse quod fuerat, aliud scilicet facta. et quoniam proximum adhibuimus exemplum plenius eo utemur. certe enim testa ex argilla unum est corpus, unumque vocabulum unius scilicet corporis: [4] nec potest testa dici et argilla, quia quod fuit non est, quod autem non est et [nomen] non adhaeret. ergo et anima caro facta uniformis soliditas et singularitas tota est, et indiscreta substantia. in Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam-carnem aut carnem-animam, quando ita nominari debuissent si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam et seorsum carnem. [5] quid? Anxia est, inquit, anima mea usque ad mortem: et, Panis quem ego dedero pro salute mundi caro mea est. porro si anima caro fuisset, unum esset in Christo carnea anima aut caro animalis: at cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit. [6] si duo, iam non unum: si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis: unum enim est anima-caro aut caro-anima. nisi si et seorsum aliam gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem praeter illam quae anima erat. quodsi una caro et una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.
