XVII
[1] Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini quos magna impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam lineam congressionem dirigamus an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet si ex humana matrice substantiam traxit: quanquam licuit iam et de nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et de exitu passionis humanam constitisse. [2] ante omnia autem commendanda erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur: nove nasci debebat novae nativitatis dedicator de qua signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. quod est istud signum? Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. concepit igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. [3] haec est nativitas nova, dum homo nascitur in deo, ex quo in homine deus natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritali, reformaret exclusis antiquitatis sordibus expiatam. sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine domino nascente. virgo erat adhuc terra, nondum opere compressa, nondum sementi subacta: ex ea hominem factum accipimus a deo in animam vivam. [4] igitur si primus Adam ita traditur, merito sequens vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde de terra (id est carne) nondum generationi resignata in spiritum vivificantem a deo est prolatus. et tamen ne mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est si terreni non fuit census homo eius? sed et hic ratio defendit, quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam aemula operatione recuperavit. [5] in virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis: in virginem aeque introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur in salutem. crediderat Eva serpenti, credidit Maria Gabrieli: quod illa credendo deliquit haec credendo delevit. 'Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo.' [6] immo concepit. nam exinde ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen illi fuit: enixa est denique diabolum fratricidam. contra Maria eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum quandoque praestaret. in vulvam ergo deus verbum suum detulit bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet: inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam damnatus intraverat.