• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De carne Christi

XIX

[1] 'Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec ex voluntate viri sed ex deo natus est?' hoc quidem capitulo ego potius utar, cum adulteratores eius obduxero: sic enim scriptum esse contendunt, Non ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex viri sed ex deo nati sunt, quasi supradictos credentes in nomine eius designet, ut ostendant esse semen illud arcanum electorum et spiritalium quod sibi imbuunt. [2] quomodo autem ita erit, cum omnes qui credunt in nomine domini pro communi lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? adeo singulariter ut de domino scriptum est, Sed ex deo natus est. merito, quia verbum dei, et cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus. qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est: [3] ad carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. 'Negans autem ex carnis quoque voluntate natum, cur non negavit etiam ex substantia carnis?' neque enim quia ex sanguine negavit substantiam carnis renuit, sed materiam seminis quam constat sanguinis esse calorem ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae: [4] nam ex coagulo in caseo eius est substantiae quam medicando constringit, id est lactis. intellegimus ergo ex concubitu nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. et quid utique tam exaggeranter inculcavit non ex sanguine nec ex carnis aut viri voluntate natum, nisi quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? negans porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit ex carne, quia non perinde negavit ex carne sicut ex concubitu negavit. [5] oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? potuit enim extra eam fieri caro spiritalis simplicius multo quam intra vulvam [fieret extra vulvam]. sine causa eo se intulit unde nihil extulit. sed non sine causa descendit in vulvam. ergo ex illa accepit, quia si non ex illa accepit sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De carne Christi
Übersetzungen dieses Werks
De la chair de Jesus-Christ vergleichen
On the Flesh of Christ vergleichen
Über den Leib Christi. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the flesh of Christ

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung