• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De carne Christi

XXI

[1] Si ergo contendunt hoc competisse novitati ut quemadmodum non ex viri semine ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum, quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata ex carne processerit? [2] accedant adhuc comminius ad congressum. Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. quidnam? utique dei verbum, non viri semen. certe ut pareret filium: nam Et pariet, inquit, filium. ergo ut ipsius fuit parere, quia ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. contra si verbum ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia: [3] non enim virgo concepit neque peperit, si non quod peperit ex verbi conceptu caro ipsius est. sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura quaecunque matrem pronuntiat Christi? quomodo enim mater nisi quia in utero eius fuit? si nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret in cuius utero fuit? hoc nomen non debet caro extranea: matris uterum non appellat nisi filia uteri caro; filia porro uteri non est, si sibi nata est. [4] tacebit igitur et Elisabeth, prophetam portans iam domini sui conscium infantem et insuper spiritu sancto adimpleta: sine causa enim dicit, Et unde mihi ut mater domini mei veniat ad me? si Maria non filium sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus uteri tui? quis hic fructus uteri qui non ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus? et qui utique fructus uteri Christus? [5] an quia ipse est flos de virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David, virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae qui dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? [6] flos enim fructus, quia per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. quid ergo? negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus: [7] siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam nunc carnem Christi non tantum Mariae sed et David per Mariam et Iesse per David sciant adhaerere. adeo hunc fructum ex lumbis David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum in throno ipsius. si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae ob quam in lumbis David.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De carne Christi
Translations of this Work
De la chair de Jesus-Christ Compare
On the Flesh of Christ Compare
Über den Leib Christi. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the flesh of Christ

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy