• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De carne Christi

XXV

[1] Sed hactenus de materia praesenti. satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. quod et solum discussum sufficere potuisset--citra singularum ex diverso opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis quibus utuntur provocavimus ex abundanti--uti cum eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro, quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. [2] ut autem clausula de praefatione commonefaciat, resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda hic habebit praestructionem, manifesto iam inde quale fuerit quod in Christo resurrexerit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De carne Christi
Translations of this Work
De la chair de Jesus-Christ Compare
On the Flesh of Christ Compare
Über den Leib Christi. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the flesh of Christ

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy