17.
Descendentes de monte oliveti in vallem Gethsemani in locum, ubi traditus est dominus, in quo sunt tria accubita,in quibus ille accubuit et nos accubuimus pro benedictione. Et in ipsa valle est basilica sanctae Mariae, quam dicunt S. 13 domum eius fuisse, in qua et de corpore sublatam fuisse. Ipsa vallis Gethsemani ibidem vocatur losaphat. De Gethsemani ascendimus ad portam Hierosolimae per gradus multos. In dextra parte portae est olivetum ; ibi est ficulnea, in qua ludasse suspendit, cuius talea stat munita petris. Porta civitatis, quae cohaeret portae speciosae quae fuit templi, cuius liminare et trabulatio stat.