• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Pilgrim of Piacenza Antonini Placentini itinerarium

18.

Osculantes proni in terram ingressi sumus in sanctam civitatem, in qua adorantes monumentum domini. Quodmonumentum de petra est excisum et † potus ex ipsa petra excisus corpus domini lesu Christi positum fuit. Lucerna aerea, quae in tempore ad caput ipsius posita fuit, ibidem ardet die noctuque, ex qua benedictionem tulimus, et recomposuimus eam. In quod monumentum de foris terra mittitur et ingredientes benedictionem exinde tollunt. Lapis, unde clausum monumentum, ante os monumenti. Color vero de petra quae excisa est de petra Golgatha. Nam ipsa petra ornata ex auro et gemmis. Nam petra monumenti velut molaris est. Ornamenta infinita: in virgis ferreis pendentes brachialia, dextralia, S. 14 murenulae, anuli, capitulares, cingella gyrata, baltei, coronae imperatorum ex auro et gemmis et ornamenta de imperatricibus. Ipsum monumentum sic quasi in modum metae coopertum ex argento † sub soles aureos. Ante monumentum altarium estpositum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Antonini Placentini itinerarium
Translations of this Work
Antonini Placentini itinerarium Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy