19.
A monumento usque Golgotha sunt gressus octoginta.
Ab una parte ascenditur per gradus, unde dominus noster ascendit ad crucifigendum. Nam et locus, ubi crux fixa fuit, paret et in ipsa petra cruor sanguinis. In latere est altarium Abrahae,ubi ibat Isaac offerre, obtulit et Melchisedech sacrificium.
Ad ipsum altarium est crepatura, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum et iactas malum aut aliud quod potest natare et vadis in Siloa fontem et ibi eum suscipis. Inter Siloam et Oolgatha credo esse miliarium. Nam Hierosolima aquamvivam non habet praeter in Siloa fonte.