20.
De Golgotha usque ubi inventa est crux, sunt gressus quinquaginta. In basilica Constantini cohaerente circa monumentum vel Golgatha, in atrio ipsius basilicae est cubiculum ubi lignum crucis reconditum est, quod adoravimus etosculavimus. Nam et titulum qui ad caput domini positus erat, S. 15 in quo scriptum erat: hic est rei ludaeorum, vidi et in manu mea tenui et osculatus sum. Quod lignum crucis de nuce eat.
Procedente sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et veniente in atrium ubi adoratur, eadem hora stella apparet in coeloet venit super locum ubi crux residet et dum adoratur crux, stat super eam et affertur oleum ad benedicendum, ampullae Modiae. Hora, qua tetigerit lignum crucis oram ampullae, mox ebullescit oleum foris et si non clauditur citius, totum redundat foris. Revertente cruce in locum suum revertitur etstella; post, reclusa cruce, ultra non apparebit stella. Nam et ibi est illa spongia et canna, de quibus legitur in evangelio, de qua spongia aquam bibimus, et calix onychinus quem benedixit in cena et aliae multae virtutes. Specillum beatae Mariae in superiore loco et zona ipsius et ligamentum, quo utebaturin capite, ibi sunt et septem cathedrae marmoreae seniorum.