• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Pilgrim of Piacenza Antonini Placentini itinerarium

22.

Deinde venimus in basilicam sanctam Sion, ubi sunt multa miracula, inter quae quod legitur de lapide angulari, quireprobatus est ab aedificantibus. Ingresso domino lesu in ipsam ecclesiam, quae fuit domus sancti lacobi, invenit lapidem istum deformem in medio iacentem, tenuit eum et posuit in angulum. Quem tenes et levas in manibus tuis et ponis aurem in ipso angulo et sonat in auribus tuis, quasi multorum hominummurmurantium. In ipsa ecclesia est columna, ubi flagellatus est dominus. In qua columna tale est signum: dum eam amplexasset, pectus eius inhaesit in ipso marmore et manus ambae apparent et digiti et palmae in ipsa petra, ita ut pro siugulis languoribus mensura tollatur; exinde et circa collum habentet sanantur. In ipsa columna est illud cornu, de quo reges unguebantur et David. Ibi est in ipsa ecclesia et corona de spinis, qua coronatus est dominus, et lancea, de qua in latere percussus est dominus. Ibi sunt et lapides multi, cum quibus lapidatus est beatus Stephanus. Ibi est et columnella, in quaposita est crux beati Petri, qua crucifixus est Romae. Ibi est et calix apostolorum, in quo post resurrectionem domini missas S. 17 faciebant, et multa alia miracula quae non recolo. Ibi est monasterium feminarum. Vidi testam de homine inclusam in locello aureo ornatam ex gemmis quam dicunt quia de sancta martyre Theodota esset, in qua multi pro benedictione bibebantaquam et ego bibi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Antonini Placentini itinerarium
Translations of this Work
Antonini Placentini itinerarium Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy