31.
Item revertentes nos in Hierosolymam. Descendenti bus nobis in via, quae vadit in Gazam et Ascalona, continuomilia XX de Hierosolyma venimus in montem Gelbuae, ubi occidit David Goliam. Ibi et mortuus est Saul et lonathas. Ibi enim iacet Golias in media via, acervum ingentem ad caput. Congeries petrarum mons excelsus, ita ut ad milia XX lapis mobilis non inveniatur, quia consecratio est, quanticumquevel quotienscumque transierint, ternos lapides portantes et super ipsum tumulum iactantes. Nam in ipsis montibus numquam pluit et nocturnis horis secretum sic: videntes spiritua inmunda volvi, oculate fieri tamquam vellera lanae aut certe undas maris.