34.
S. 24 Et inde venimus in civitatem Elusa in caput eremi, quae vadit ad Sina, in qua etiam ex relatione episcopi quaedam nobilis puella nomine Maria. Quae dum nuptias fecisset et in ipsa nocte nuptus sui est mortuus sponsus eius. Quaepatienter portavit et intra septimanam illius manumisit omnem familiam, erogavit pauperibus vel monasteriis. Intrinsecus celebrato die septimo ipsa nocte sublato sponsi vestimento non est inventa. De qua dicitur in eremo esse trans lordanem inter calameta vel palmeta ambulantem in finibus Segor circa maresalinarum. In quibus locis invenimus monasterium puellarum ultra XII vel XVII in loco eremi, quas christiani pabulabant, quae habentes unum asellum, qui illis macinabat, et nutriebant leonem pitulum mansuetum [ingentem terribilem ad videndum], qui dum appropinquassemus cellulae ante rugitum illius omnesanimales, quos habuimus, minxerunt, ex quibus aliqui in terram ruerunt. Nam et sic dicebat, quia ipsum asellum ipse leo in pascua gubernaret. Quibus per me centum solidos offerebat ille christianissimus cum quo fui, sed noluerunt accipere. Sed mittens in Hierosolimam adduxit illis tunicas tricinas et ad S. 26 cellarium legumina vel oleum ad luminaria, et ipsae nobis dixerunt de virtute Mariae, quae ambulabat in eremo duos dies. Ille cum quo eram ambulavit quaerendo, sed aut invenerit aut non invenerit, noluit nobis dicere; tamen tunicas et dactalos etcicer frixum sportellas quas secum detulit vel lupinum: nihil horum secum reportavit. Cuius afflictionem et ploratum nulla potuimus ratione consolare, tantum dicebat: vae mihi misero, qua caasa christianus dicor.