37.
Qui perambulantes per eremum octava decima die venimus ad locum, ubi de petra Moyses eduxit aquas. Exindealia die venimus ad montem dei Horeb, et inde moventes ut ascenderemus Sina, ecce multitudo monachorum eremitarum innumerabilis cum cruce psallentes obviaverunt nobis, qui prostrati in terram adoraverunt nos, simili modo et nos facientes, flentes. Et introduxerunt nos in vallem inter Horeb et Sina,ad cuius pedem montis est fons ille ubi Moyses vidit signum rubi ardentis, in quo et oves adaquabat. Qui fons inclusus est S. 27 iutra monasterium, quod monasterium circumdatum muris munitis, in quo sunt tres abbates, scientes linguas, hoc est, latinas et graecas, syriacas et aegyptiacas bessus, vel multi interpretes singularum linguarum. In quo sunt condita monachorum.
Et ascendimus in montem continuo milia tria, et venientes ad speluncam, ubi absconditus fuit Elias, quando fugit ante lezabel. Ante ipsam speluncam surgit fons qui irrigat montem. Inde ascendimus milia continuo tria in summum cacumen montis, in quo est oratorium modicum, plus minus pedes sexlatitudine et in longitudinem. In quo nullus praesumit manere, sed orto iam die ascendunt monachi et faciunt opus dei. Quo loco omnes pro devotione barbas et capillos suos tondunt et iactant, ubi et ego etiam tetigi barbas.