• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Pilgrim of Piacenza Antonini Placentini itinerarium

40.

De monte Sina in Arabiam in civitatem quae vocatur AhiIa sunt mansiones octo. In Ahila autem descenditmavis de India cum diversis aromatibus. Nobis autem visum est per Aegyptum reverti et venientes in civitatem Phara, ubi pugnavit Moyses cum Amalec, ubi est oratorium cuius altare S. 29 positum est supra petras illas, quas subposuerunt Moysi oranti in ipso loco. Civitas munita muris de lateribus, locus sterilis valde praeter aquas et palmas. In qua civitate est episcopus et occurrentes mulieres cum infantibus, palmas in manibusportantes et ampullas cum rafano oleo, prostratae pedibus nostris unguebant plantas nostras et capita nostra, lingua Aegyptiaca psallentes antiphonam: benedicti vos a domino et benedictus adventus vester, hosanna in excelsis. Ipsa est terra Madian et ipsi inhabitantes in ea civitate dicitur quia ex familia lethro,soceri Moysi, descendunt. Octoginta condomae militantes in publicum cum uxoribus suis annonam et vestes de publico accipientes de Aegypto, nullum laborem habentes, quia nec habent ibi, eo quod totum arena sit, et praeter singulos dies habentes singulas equas Saracenas. Qui capitum, paleas et hordeum de publico accipientes,discurrentes cum ipsis per eremum pro custodia monasteriorum et eremitarum propter insidias Saracenorum, at quorum timore non exagitantur Saraceni. Nam exeuntes de ipsa civitate fores illi serant et claves toIItunt secum. Et illi qui sunt ab intus similiter faciunt propter insidias Saracenorum, 20 quia nec habent ubi exeant foris praeter coelum et arenam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Antonini Placentini itinerarium
Translations of this Work
Antonini Placentini itinerarium Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy