44.
In Memphi fuit templum, quod est modo ecclesia, cuius una regia se clausit ante dominum nostrum, quando cum 5 beata Maria illic fuit, et usque hactenus non potest aperiri. Ibi enim vidimus pallium lineum, in quo est effigies salvatoris quem dicunt tempore illo tersisse faciem suam in eo et remansisse imaginem ipsius ibi, quae singulis temporibus adoratur. Quam adoravimus, sed propter splendorem non potueramusintendere, quia quantum intendebas immutabatur in oculis tuis.