5.
S. 4 Deinde venimus in civitatem Nazareth, in qua sunt multae virtutes. Ibi etiam sedet in synagoga tomus, in quo ABGΔ habuit dominus impositum. In qua etiam synagoga posita est trabis, ubi sedebat cum aliis infantibus. Quae trabisa christianis agitatur et sublevatur; ludaei vero nulla rerum ratione agitare possunt, sed nec permittit se foris tolli. Domus sanctae Mariae basilica est, et multa ibi sunt beneficia de vestimentis eius. In civitate vero illa tanta est gratia mulierum ebraeis, ut in terra illa inter ebraeas pulchriores non inveniantur,et hoc dicunt, quia a sancta Maria sibi hoc concessum; nam et parentem suam dicunt eam fuisse; et dum nulla sit caritas ebraeis circa christianos, illae vero omni caritate sunt plenae. Provincia similis paradiso, in tritico et in frugibus similis Aegypto, modica quidem, sed praecellit Aegyptum in vino et oleo et pomis. M*ilium extra naturam altum nimis super statum hominis, talea grossa.