II.
[1] Nos unum Deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus. [2] Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putauerit colere; nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non ui, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis uestris: ab inuitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contensiosus autem Deus non est. [3] Denique qui est uerus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat. Ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. [4] Omnes autem qui templa despoliant, et per deos iurant, et eosdem colunt, et Christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis. [5] Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur; tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani, uel Cassiani inueniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iurauerant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et uouerant, qui Christianos saepe damnauerant, hostes eorum sunt reperti. [6] Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat et reuereatur et honoret et saluum uelit, cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: tamdiu enim stabit. [7] Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; et quicquid est a Deo consecutum est, solo tamen Deo minorem. Hoc et ipse uolet. Sic enim omnibus maior est, dum solo Deo minor est. Sic et ipsis diis maior est, dum et ipsi in potestate eius sunt. [8] Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed Deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor uniuersitatis, odoris aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula sunt. [9] Daemonas autem non tantum respuimus, uerum et reuincimus, et cottidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare potest. [10] Et utique ex disciplina patientiae diuinae agere nos, satis manifestum esse uobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars paene maior ciuitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione uitiorum pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.
