*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXII. *Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.*
3.
Item quod dixi, Tribus modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur , minus considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae , vel filius adoptivus