1.
Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistola legeretur, et quaedam interrogabar a fratribus: quibus cum, sicut poteram, responderem, voluerunt scribi potius quae dicebam, quam sine litteris fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem ait, inquam, « Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum; » satis ostendit non posse impleri Legem, nisi a spiritualibus, quales facit gratia Dei. Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui jam spiritualis erat; sed hominis sub Lege positi, nondum sub gratia. Sic enim prius haec verba sapiebam; quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moveret auctoritas, consideravi diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intelligi quod ait, Scimus quoniam Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum: quod in eis libris quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui diligenter ostendi. In isto ergo libro et hoc quod dictum est, Ego autem carnalis sum; et deinde caetera usque ad eum locum, ubi dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 1: dixi hominem describi adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male facientem 2. A cujus concupiscentiae dominatu [Col. 0621] non liberat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, dono Spiritus sancti, per quem diffusa charitas in cordibus nostris vincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum; sed potius bona faciamus. Unde quidem jam evertitur haeresis Pelagiana, quae vult, non ex Deo nobis, sed ex nobis esse charitatem qua bene ac pie vivimus. Sed in illis libris quos adversus eos edidimus, etiam spiritualis hominis jamque sub gratia constituti melius intelligi verba ista monstravimus, propter carnis corpus, quod spirituale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum; et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti, non ei consentientes ad malum, ut tamen ejus motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac vita: non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam. Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus jam sub gratia positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba hominis nondum sub gratia positi, sed sub Lege. Quod hic ostendere longum est, et hoc ubi ostenderim dictum est 3.