2.
Item quod dixi, Gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo: pax autem qua reconciliamur Deo 1, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem Dei gratiam pertinere: quomodo in populo Dei aliud specialiter Israel, aliud Judas; et tamen utrumque generaliter Israel. Item cum exponerem, Quid ergo? Lex transgressionis gratia proposita est 2, ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset, Quid ergo? ac deinde responsio, Lex transgressionis gratia proposita est 3. Quod quidem non abhorret a vero; sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit, Quid ergo lex? et inferatur responsio, Transgressionis gratia proposita est. Quod autem dixi: Ordinatissime itaque subjunxit, « Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege » : ut intelligamus eos esse sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate justitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur 4; hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis 5, ad eos pertinere qui sub Lege sunt, nondum sub gratia. Adhuc enim non intellexeram haec verba et illis qui sub gratia sunt, non sub Lege, propterea convenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamvis eis non consentiant, nollent tamen ullas habere si possent. Et ideo non quaecumque volunt faciunt, quia volunt eis carere, nec possunt. Tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem. Hic liber sic incipit: Causa propter quam scribit Apostolus.