• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT III. De Agone Christiano, liber unus.

Liber de Agone Christiano fratribus in eloquio latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens, et praecepta vivendi. In quo illud quod positum est, Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus, « caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; » non intelligentes quod ipse dicit Apostolus, « Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem » 1; cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus 2: non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intelligendus est Apostolus nuncupasse; quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Quamvis et aliter possit intelligi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos regnum Dei non possessuros, qui perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit: Corona victoriae.


  1. I Cor. XV, 50, 53  ↩

  2. Cap. 32, n. 34 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy