• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT IV. *De Doctrina Christiana, libri quatuor.*

1.

Libros de Doctrina Christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium qui scriptus fuerat usque ad eum locum 1 ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec fermentaretur totum 2. Addidi etiam novissimum librum, et quatuor libris opus illud implevi; quorum primi tres adjuvant ut Scripturae intelligantur, quartus autem quomodo quae intelligimus proferenda sint.


  1. Cap. 25, n. 36  ↩

  2. Luc. XIII, 21 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy