• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT IV. *De Doctrina Christiana, libri quatuor.*

2.

In secundo sane libro de auctore libri, quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est 1, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem. Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua jam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi: Apostolus autem [Col. 0632] non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum estin monte Sina 2. Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem 3, tanquam coaetanei fuerint Plato et Jeremias; me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro ejus legitur, quem de sacramentis, sive de philosophia scripsit. Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.


  1. Cap. 8, n. 13  ↩

  2. Galat. IV, 24  ↩

  3. Cap. 28, n. 43 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy