• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT VII. *Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.*

3.

In duodecimo et tertio decimo, de filio Noe secundo qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tanquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus 1. In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tanquam sentiant, et ideo tolerent vanos adoratores suos 2: quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur graece metaphora; sicut de mari scriptum est quod fremat in utero matris suae, volens progredi 3, cum utique non habeat voluntatem. In undetrigesimo, Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt 4: sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta 5, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis 6, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.


  1. Lib. 12, c. 23; et lib. 13, c. 10  ↩

  2. Cap. 12  ↩

  3. Job. 38, 8, sec. LXX  ↩

  4. Cap. 4  ↩

  5. I Cor. XII, 23  ↩

  6. Rom. VII, 23 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy