3.
In duodecimo 1, velut expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 2, tanquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola quae postmodum ad ejus caput adjuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.