2.
In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera 1, quo non posset, sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem etiam ex concubitu conjugali, quem jubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam 2; unde dixi, Consequens fuisse ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum 3: non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est, Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam jam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino jam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus intrare 4, cum eum fieri sacerdotem (quando unus erat), nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret; dixi, Propter hoc necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post ejus mortem, filium ejus constitui, qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri 5; qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes, non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit 6; cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est, ex posteris esset Aaron. [Col. 0653]