3.
De latrone etiam cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso 1, quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui 2, cum sit incertum, magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus evangelicis, non eas positas nisi cum patribus 3, verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Joseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum manichaeum. Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.