CAPUT LXII. Contra Julianum, libri sex.
Interea libri quatuor Juliani pelagiani, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus nostras; in quibus comperi illa quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Juliano dicta sunt, ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros, adversus illos quatuor; sed meorum duo primi, testimoniis sanctorum qui fidem catholicam post Apostolos defenderunt, Juliani impudentiam redarguunt, qui tanquam Manichaeorum dogma nobis objiciendum putavit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum regenerationis, non solum in majoribus, verum etiam in parvulis solvitur. Quantum autem ipse Julianus quibusdam sententiis suis adjuvet Manichaeos, in primi libri mei parte posteriore monstravi. Caeteri autem nostri quatuor redduntur illis singulis singuli. Verum in hujus tanti tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi deformem maritum conjugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formosam solere picturam 1; nomen hominis qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen ejus proprium non expressit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et verba maledica, Juliane.
-
Cap. 14, n. 51 ↩