• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT V. *De Immortalitate Animae, liber unus.*

2.

Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum, in quadam argumentatione ejusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. Itemque alio loco dixi, Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam 1, nec venit in mentem Deum non discere disciplinas, et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi [Col. 0591] dictum est, Non esse vitam cum ratione ulli, nisi animae 2 : neque enim Deo sine ratione vita est; cum apud eum et summa vita, et summa sit ratio. Et illud quod aliquando superius dixi, Id quod intelligitur, ejusmodi esse semper 3, cum intelligatur et animus, qui utique non ejusmodi est semper. Quod vero dixi, Animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter jungitur 4, profecto non dixissem, si jam tunc essem Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum est: Peccata vestra separant inter vos et Deum 5. Unde intelligi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis, sed incorporaliter junctae fuerant.


  1. Cap. 1, n. 1  ↩

  2. Cap. 4, n. 5  ↩

  3. Cap. 1, n. 1  ↩

  4. Cap. 6, n. 11  ↩

  5. Isai. LIX, 2 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy