• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT VII. *De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo.*

4.

Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere volumus, hoc est Deum, prius plena charitate diligamus 1: melius diceretur, Sincera, quam plena; ne forte putaretur charitatem Dei non futuram esse majorem, quando videbimus facie ad faciem. Sic itaque hoc accipiatur, tanquam plena dicta sit, qua major esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem: erit enim plenior, imo plenissima, sed per speciem. Item quod dixi de iis qui subveniunt indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore turbentur 2; non sic accipiendum est tanquam definierim, in hac vita esse tales sapientes: non enim dixi, Cum sint; sed dixi, etiam si sint.


  1. Lib. 1, c. 25, n. 47  ↩

  2. Id., c. 27, n. 53 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Retractationes (PL)
Translations of this Work
Le Rétractations Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy