6.
In alio libro cujus est titulus, de Moribus Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt 1, non sic accipiendum est, tanquam omnia recurrant ad id unde defecerunt, sicut Origeni visum est; sed ea omnia quae recurrunt. [Col. 0594] Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur: quamvis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse; quia et illi qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt. Alio loco, Nemo fere, inquam, de scarabaeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant 2; cum hoc utrum verum sit, multi dubitent, multi ne audiverint quidem. Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.