2.
Sed, ut volet, quisque accipiat hoc quod facio; me tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit intueri, ubi ait: Si nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur 1. Illud etiam quod scriptum est, Ex multiloquio non effugies peccatum 2, terret me plurimum; non quia multa scripsi, vel quia multa etiam, quae dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta sunt (absit enim ut multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur, [Col. 0584] quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur): sed istam sententiam Scripturae sanctae propterea timeo, quia de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur non necessaria. Quem vero Christus fidelium suorum non terruit, ubi ait: Omne verbum otiosum quodcumque dixerit homo, reddet pro eo rationem in die judicii? 3 Unde et ejus apostolus Jacobus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum 4. Et alio loco: Nolite, inquit, plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir 5. Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum jam sim senex: quanto minus cum juvenis coepi scribere, vel apud populos dicere; tantumque mihi tributum est, ut ubicumque me praesente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios audire permitterer, et esse velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Restat igitur ut me ipse judicem sub [Col. 0585] magistro uno, cujus de offensionibus meis judicium evadere cupio. Magistros autem plures tunc fieri existimo, cum diversa atque inter se adversa sentiunt. Cum vero idipsum dicunt omnes, et verum dicunt, ab unius veri magistri magisterio non recedunt. Offendunt autem, non cum illius multa dicunt, sed cum addunt sua. Sic quippe incidunt ex multiloquio etiam in falsiloquium.