2.
In hoc libro illud quod dixi, Corpora enim tanto meliora quanto numerosiora talibus numeris: anima vero istis quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis sapientiae numeris reformatur 1, non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritualibus; cum multo speciosiora et decentiora futura sint: aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus habet avertere se a carnalibus sensibus ad intelligibilia capienda, quia infirma est, et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam: et in his corporalibus nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a contemplatione sapientiae, et ita sentiat eos ut non illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.
-
Lib. 6, c. 4, n. 7 ↩