• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.

CAPUT XVII. De Fide et Symbolo, libe unus.

Per idem tempus coram episcopis hoc mihi jubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hipponeregio habebant de Fide et Symbolo presbyter disputavi. Quam disputationem, nonnullis eorum qui nos familiarius diligebant studiosissime instantibus, in librum contuli; in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat verborum illa contextio, quae tenenda memoriter competentibus traditur. In hoc libro cum de resurrectione carnis ageretur: Resurget, [Col. 0613] unquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis sit nunc caro attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae, non jam caro erit et sanguis, sed tantum corpus 1 ; et caetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora coelestia mutatione disserui, quoniam dixit Apostolus, cum inde loqueretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus coeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista, nec carnis sit futura substantia; procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore Domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, verum etiam manibus tractandus apparuit, carnemque se habere etiam sermone firmavit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 2. Unde constat Apostolum non carnis substantiam negasse in regno Dei futuram; sed aut homines qui secundum carnem vivunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse, aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. Nam cum dixisset, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; bene intelligitur, tanquam exponendo quid dixerit, continuo subdidisse: Neque corruptio incorruptionem possidebit 3. De qua re ad persuadendum infidelibus difficili, diligenter quantum potui me disseruisse reperiet, quisquis de Civitate Dei librum legerit novissimum. Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum est.


  1. Cap. 10, n. 23  ↩

  2. Luc. XXIV, 39  ↩

  3. I Cor. XV, 50 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung