8.
In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit ignorare Dei regnum, cum ejus Unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit, judicaturus vivos et mortuos 1. Sed non video utrum recte dicatur homo Dominicus qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum sit utique Dominus: dominicus autem homo quis in ejus sancta familia non potest dici? Et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe [Col. 0617] vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. Item quod dixi, Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse 2, non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te 3.