• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones

Edition ausblenden
Confessiones (CSEL)

Caput 4

Age, domine, fac excita et revoca nos, accende et rape, fragra, dulcesce: amemus, curramus. nonne multi, ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te et accedunt, et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium; quia fervefaciunt se et inflammantur ex alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis: ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles; quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt evacuares. et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus pro consule, per eius militiam debellata superbia, sub lene iugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit ob tam magnae insigne victoriae. plus enim hostis vincitur in eo, quam plus tenet et de quo plures tenet. plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligavit fortem, et videbant vasa eius erepta mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia domino ad omne opus bonum.

Edition ausblenden
Confessiones (PL)

CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui fiant? 1 Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur [Col. 0753] personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles: quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia hujus mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuares 2. Et tamen idem ipse minimus Apostolorum tuorum 3, per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus 4; ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnae insigne victoriae. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, et Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster alligavit fortem, et videbant vasa ejus erepta 5 mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia Domino ad omne opus bonum 6.


  1. Joan. I, 9, 12.  ↩

  2. I Cor. I, 27, 28  ↩

  3. Id., XV, 9  ↩

  4. Act. XIII, 7, 12  ↩

  5. Matth. XII, 29  ↩

  6. II Tim. II, 21 ↩

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung