Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 13
Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae adversus haec falsissime disputantur, audivi et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa, quae contra dicuntur, et hoc memini, aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.
20. Haec omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quae adversus haec falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa quae contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse [Col. 0788] me memini; sicut postea quod haec reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.