Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 29
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod vis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod vis.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XXIX. In Deo spes tota.
40. Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum 1. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris! Charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.
-
Sap. VIII, 21 ↩