Edition
Masquer
Confessiones (CSEL)
Caput 7
Vocas itaque nos ad intellegendum verbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio, et non vera aeternitas nec vera inmortalitas. hoc novi, deus meus, et gratias ago. novi, confiteor tibi, domine deus, mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. novimus enim, domine, novimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. non ergo quicquam verbi tui cedit atque succedit, quoniam vere inmortale atque aeternum est. et ideo verbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et fit, quidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.
Edition
Masquer
Confessiones (PL)
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
9. Vocas itaque nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul [Col. 0813] ac sempiterne omnia. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera aeternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. Novimus, Domine, novimus, quoniam in quantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque aeternum est. Et ideo Verbo tibi coaeterno, simul et sempiterne dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen et simul et sempiterne fiunt omnia quae dicendo facis.