Edition
Masquer
Confessiones (CSEL)
Caput 5
Ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: non est intellegibilis forma sicut vita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid sentiatur in invisibili et incomposita non est, dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando vel ignorare noscendo?
Edition
Masquer
Confessiones (PL)
CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.
5. Ut cum in ea quaerit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum; neque sensibilis, quoniam quod videatur et quod sentiatur in invisibili et incomposita non est: dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.