• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones

Edition ausblenden
Confessiones (CSEL)

Caput 21

Item quod adtinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit, qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile -- quod alibi dicitur caelum caeli -- et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

Edition ausblenden
Confessiones (PL)

CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Corporale illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli 1; et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; non illam informitatem nomine coeli et terrae Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Informitas quaedam jam materies erat, unde coelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit: totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.


  1. Psal. CXIII, 16 ↩

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung