• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Confessiones

Edition Hide
Confessiones (CSEL)

Caput 30

In hac diversitate sententiarum verarum, concordiam pariat ipsa veritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimavi locutus sum. quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose; sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.

Edition Hide
Confessiones (PL)

CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut legitime Lege utamur, praecepti fine, pura charitate: ac per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses ille tuus famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonae spei parvulos haec verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. [Col. 0844] Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Translations of this Work
Bekenntnisse Compare
Les confessions de Saint Augustin Compare
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy