Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 4
Numquid, domine deus veritatis, quisquis novit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, se cognoscens te, sicut te glorificet, et gratias agat et non evanescat in cogitationibus suis. sicut enim melior, qui novit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit vel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam, neque creatorem eius novit aut diligit; sic fidelis homo, cuius totus mundus divitiarum est, et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum, et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.
7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiamsi illa nesciat. Qui vero et te ut illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot [Col. 0709] cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi nihil habens, omnia possidet, inhaerendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior sit quam mensor coeli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti 1.
-
Sap. XI, 21 ↩