• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones

Edition Masquer
Confessiones (PL)

CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

63. Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens, et facta quae innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et saepe homo de ipso vanae gloriae contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu gloriae gloriatur, non enim eam contemnit, cum gloriatur intus.

Edition Masquer
Confessiones (CSEL)

Caput 38

Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae contemptu vanias gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité