• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Confessiones

Edition ausblenden
Confessiones (PL)

CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

18. Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quae vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est: et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque conjungo, et invenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.

19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? Non, inquiunt. Quid illud? num falsum est omnem [Col. 0833] naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est? Neque hoc negamus, inquiunt. Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit 1. Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, prior quippe omnium creata est sapientia 2; nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia, et in quo Principio fecisti coelum et terram; sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, ut nos simus justitia Dei in ipso 3. Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae quae sursum est, et libera est 4 et aeterna in coelis, (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum 5; quia hoc est et coelum coeli Domino?); etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei fabricatoris et possessoris tui 6! Tibi suspiret peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita 7; sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi 8.

[Col. 0834]

22. Quid dicitis mihi quos alloquebar, contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in coelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est 9. Est, inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. Hoc quoque, aiunt, non negamus.


  1. Psal. CXLVIII, 6  ↩

  2. Eccli. I, 4  ↩

  3. II Cor. V, 21  ↩

  4. Galat. IV, 26  ↩

  5. Psal. CXLVIII, 4  ↩

  6. Psal. XXV, 8  ↩

  7. Psal. CXVII, 176  ↩

  8. Luc. XV, 5  ↩

  9. Psal. LXII, 28 ↩

Edition ausblenden
Confessiones (CSEL)

Caput 15

Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeterntate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita variatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo, et invenio deum meum, deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientam eius transitorium aliquid pati. Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? non inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? neque hoc negamus inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam, tam casto amore cohaerentem deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim. Nam etsi non invenimus tempus ante illam -- prior quippe omnium creata est sapientia; nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis, et per quam creata sunt omnia, et quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam servus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso. ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis -- quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? -- etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione varietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi. Quid dicitis mihi, quod alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suam aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere deo bonum est. est inquiunt. quid igitur ex his, quae clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. hoc quoque aiunt non negamus.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Bekenntnisse vergleichen
Les confessions de Saint Augustin vergleichen
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung