Caput 20
Concipiat et mare et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. separantes enim pretiosum a vili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae; non animam vivam, quam terra producet, sed reptilia animarum vivarum et volatilia volantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi, ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes; et voces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac variae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensum mortalium; ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. aquae produxerunt haec, sed in verbo tuo: necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluvidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter vivesceret anima gradu alio et post initii verbum in consummationem respiceret.
