Caput 10
Recreasti ergo me ab illa aegritudine, et salvum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaveram et convalueram, sed eis etiam, quos electos vocant. adhuc enim mihi videbatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam, et delectabat superbiam meam extra culpam esse, et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. verum autem totum ego eram, et adversus me inpietas mea me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem, malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum: sed tamen desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nil melius reperirem, contentus esse decreveram, iam remissius neglegentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulavi eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum -- plures enim eos Roma occultabat -- pigrius me faciebat aliud quaerere, praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse in veniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur credere figuram te habere humanae carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum non noveram -- neque enim videbatur mihi esse quicquam, quod tale non esset -- ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei. Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem, et habere suam molem, tetram et deformem sivi crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis plus mihi videbar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, vel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinar finiri. et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse -- quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, quia et mentem cogitare non noveram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur -- quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. ipsum quoque salvatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem vanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis eram.
