Caput 10
Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret, et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est quoque eius indoles, non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum, erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcavit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilis praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret vel non formidaret inimicum. ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta iustitia, deliberationem in melius vertit, utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae veritatis ore processit: si in iniusto mamona fidelis non fuistit, verum quis dabit vobis? et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? talis tunc ille inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quidnam esset tenendus vitae modus. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanium venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et aversabamur gementes et dicebamus: quamdiu haec? et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis adprehenderemus.
